TRINITAS, TRINITATIS SS. Mysterium

TRINITAS, TRINITATIS SS. Mysterium
TRINITAS, TRINITATIS SS. Mysterium
sunt qui ex communi ratione Boni, ex Intellectu Dei, ex Eiusdem Potentia, probare satagant: quae tamen argumenta, si ad suadendum
nonnullam, ad persuadendum tamen vim nullam habent. Alii desumunt similitudines ab Anima humana, Sole, Iride, Triangulo, Sphaera, Fonte; praesertim autem a Luce, cui Deus in sacris saepe assimilatur: cumque tria in hoc Universo corpora eâdem luce condecorentur, Sol, qui lucem emittir, ut fons eius; Caelum quod eam transmittit, Solemque nobis ostendit; et Terra, quae a caelo soleque pariter collustrata lumen remittit: non absurdam SS. Trinitatis imaginem extare volunt; sed haec eiusdem generis sunt. Vide quoque infra, voce Verbum. Uti pariter incerta, quae ex Gentilium scriptis, Platonis et Platonicorum inprimis (ut de Pseudo Trismegisto, et fabulosis Sibyllarum foliis nihil dicam) huc adferuntur. Quae, si quid certi habeant, ex Iudaeis, eorumque sacris libris hausta sunt: ut non naturae, sed traditioni ex revelatione adscribenda veniant, qua de re pluribus agit Tob. Pfannerus, System. Theol. Gentilis pur. c. 3. quod est de Deo Trino. Unica itaque, eaque certa sanctissimi huius dogmatis probatio, restat ex Revelatione; a qua eam a primis suis incunabulis Ecclesia hausit. Vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. part. prior. l. 1. c. 33. ubi agit de SS. Trinitatis demonstrattone. Unde modo laudatus Pfannerus praeclare, Hoc, inquit, est illud Sanctum Sanctorum, sive sacra Adyta, quibus prohibita humana ratio Gentilium atriô subsistere iussa est, malum profanae curtositatis praemium relatura, si non rite expiata impuris oculis manibusve tantae venerationis Sacramentum usurpet; quod, si ipsa sacra volumina consula, difficile atque arduum, si rationem, absur dum videtur, Ibid. Quam ob causam Catechumenis olim Trinitas sancta adoranda publice per 40. dies tradita, sicque illi per totidem dies, in hoc praecipue mystetio, instructi leguntur, apud Hieronymum, Ep. 61. ad Pammach. c. 1. Cyrillum Hierosolym. Alios. Vide quoque Car. du Fresne, Glossar. et Macros Fratres, Hierolex. quorum hi Festum SS. Trinitatis in Ecclesia Roman. a nonnullis in octavis Pentecostes, ab aliis, Dominicâ primâ aute adventum Domini tempore Alexandri III. celebrari, solitum, memorant, nec non supra voce Tres, it. Triadica, ac infra Trisagius hymnus. De Mysterii huius SS. hostibus vide supra, voce Antitrinitarii, et Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce Τριὰς.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • List of compositions by Giovanni Pierluigi da Palestrina — This is a list of compositions by Giovanni Pierluigi da Palestrina, sorted by genre. The volume (given in parentheses for motets) refers to which volume of the Breitkopf Härtel complete edition the work can be found in. Six of the volumes of… …   Wikipedia

  • Dreifaltigkeit — Dreifaltigkeitsikone von Andrei Rubljow (etwa 1411) …   Deutsch Wikipedia

  • ВИКТОРИН МАРИЙ — [Гай Марий Викторин; лат. Gajus Marius Victorinus] (между 281 и 291, Сев. Африка между 382 и 386, Рим), богослов, философ и ритор. В. М. род. в рим. пров. Африка, где получил хорошее риторическое образование, начал преподавательскую деятельность… …   Православная энциклопедия

  • Hymnody and Hymnology — • Hymnody means exactly hymn song , but as the hymn singer as well as the hymn poet are included under (hymnodos), so we also include under hymnody the hymnal verse or religious lyric. Hymnology is the science of hymnody or the historico… …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”